Urbs Sion aurea, patria lactea, cive decora,
omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora.Nescio, nescio quae iubilatio, lux tibi qualis,
quam socialia gaudia, gloria quam specialis.
Laude studens ea tollere mens mea, victa fatiscit.
O bona gloria, vincor in omnia laus tua vicit.
Sunt Sion atria coniubilantia, martyre plena,
cive micantia, principe stantia, luce serena.
Sunt ibi pascua mitibus afflua praestita sanctis.
regis ibi thronus agminis et sonus est epulantis,
gens duce splendida, concio candida vestibus albis;
sunt sine fletibus in Sion aedibus, aedibus almis.
No comments:
Post a Comment